Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris
Sicut cedrus exaltata sum in Libano et sicut cypressus in monte Sion quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris
Et sicut cinnamomum et balsamum aromatizans
Quam pulchra es amica mea quam pulchra es et decora oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet