Muneribus datis neci sunt juvenes innocenter addicti quibus domini servus fuit vitae praesidium festinanter
O mira caritas quae ita miserias doluit alienas
Opus bonum decenter exercuit et summam praemii a deo exspectabat
Omnibus se invocantibus benignus adest sanctus Nicolaus gloria tibi trinitas deus
Amavit eum dominus et*
Audiens Christi confessor trium juvenum innocentium necem praecucurrit quantocius ad locum quo fuerant plectendi et liberavit eos