Vox clara*
Hodie scietis*
Joseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in ea natum est de spiritu sancto est alleluia
Scitote quia prope est regnum dei amen dico vobis quia non tardabit
Levate capita vestra ecce appropinquabit redemptio vestra
Hodie scietis quia veniet dominus
Et mane videbitis gloriam ejus
Crastina die delebitur*
Rex pacificus magnificatus est cujus vultum desiderat universa terra
Crastina die delebitur iniquitas terrae
Et regnabit super nos salvator mundi
Exspectetur sicut pluvia
Magnificatus est rex pacificus super omnes reges universae terrae