Domine audivi auditum tuum et timui consideravi opera tua et expavi in medio duum animalium
Beata dei genetrix Maria cujus viscera intacta permanent hodie genuit salvatorem saeculi
Beata et venerabilis virgo quae sine tactu pudoris inventa est mater salvatoris
Ipse invocabit me*
Laetentur caeli et exsultet terra ante faciem domini quoniam venit
Notum fecit dominus alleluia salutare suum alleluia
Ipse invocavit me*
Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus referam nescio quia quem caeli capere non poterant tuo gremio contulisti