Hic est discipulus meus sic eum volo manere donec veniam
Ecce puer meus electus quem elegi posui super eum spiritum meum
Misit dominus manum suam et tetigit os meum et replevit illud
Sic eum volo manere donec veniam tu me sequere
Sollemnis dies*
Dedisti hereditatem*
Iste est Joannes qui supra pectus domini recubuit beatus apostolus cui revelata sunt secreta caelestia
Virgo verbo*
Stephanus autem*
Joannes apostolus et evangelista virgo est electus a domino atque inter ceteros magis dilectus
Supra pectus domini Jesu recumbens evangelii fluenta de ipso sacro dominici pectoris fonte potavit