Congratulamini mihi omnes qui diligitis dominum quia cum essem parvula placui altissimo et de meis visceribus genui deum et hominem
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
Continet in gremio*
Homo natus est in ea ipse fundavit eam altissimus
Exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem domini quoniam venit
Notum fecit*
Ipse invocavit me*
Nesciens mater virgo virum peperit sine dolore salvatorem saeculorum ipsum regem angelorum sola virgo lactabat ubere de caelo pleno
Beata viscera Mariae virginis quae portaverunt aeterni patris filium