Mane lupus rapax Saulus rapuit praedam qui primo christianorum molitur exterminare vitam
Ad vesperam filius dexterae dividit postmodum estas doctrine
In sinu virginis Saulus ut rinoceros capitur dum per inviolatam dei sapientiam prostrato superbie cornu humilis Paulus informatur
Qui prius fuit blasphemus misericordiam est consecutus sic quae vas electionis
Ad praesepe dei cum rhinocerota moratur Paulus quia sacri verbi pabula ruminare non dedignatur
Ascendit enim Jerusalem cum Barnaban et Tito conferens cum illis evangelium
Praeceptorum dei loris Paulus ad arandum ligatur tamquam unicornis ut fidelium serviens refectioni aratrium trahit praedicationis