Fecit Christe quod jussisti te secutus spe praemii
Fratribus illuxit Benedictus quae via duxit usque polum surgens et multa lampade fulgens
Virque super cadens micuit quae sit via pandens
Ecce jam cari noscite quam claro scandit tramite Benedictus ad sidera qui hic reliquit omnia
Accepit ergo centuplum et vitam in perpetuum
Gloria patri et filio et spiritus sancto
Armis praecinctus verae fidei Benedictus idola dum stravit sedem tibi Christe paravit
Huic jubilate quo pater iste par fit Eliae par quoque Moysi dum lapis illi flumina fundit corvus obaudit
Quemquam non laesit post te dominator adhaesit utque David doluit hostis ut occubuit