Tradetur enim gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum
Sedere autem mecum non est meum dare vobis sed quibus paratum est a patre meo
Pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam
Dives ille guttam aquae petiit qui micas panis Lazaro negavit
Fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala
Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis
Malos male perdet et vineam suam locabit agricolis
Quaerentes eum tenere timuerunt turbas quia sicut prophetam eum habebant
Pater peccavi in caelum et coram te jam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum ex mercennariis tuis