Non dico tibi Petre dimittendi septies sed usque septuagies septies
Audite et intellegite traditiones quas dominus dedit vobis
Non lotis manibus manducare non coinquinat hominem
Cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad Jesum et curabantur
Detinebant turbae Jesum ne discederet ab eis quibus ille dixit quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum dei
Aqua quam ego dedero qui biberit ex ea non sitiet ultra
Domine ut video propheta es tu patres nostri in monte hoc adoraverunt
Veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate
Meus cibus est ut faciam voluntatem patris mei
Inclinavit se Jesus scribebat in terra si quis sine peccato est mittat in eam lapidem