Pater juste mundus te non cognovit ego autem agnovi te quia tu me misisti
Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam
Vexilla regis*
Animae impiorum*
Erue a framea deus animam meam*
In die qua invocavi te domine dixisti noli timere Judicasti causam meam et liberasti me deus meus
Deus meus eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui
Fratres mei elongaverunt a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
Amici mei adversum me appropiaverunt et proximi mei
Attende domine ad me et audi voces adversariorum meorum numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae