Et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates
Sicut exaltatus est*
Ne perdas cum impiis deus*
Opprobrium factus sum nimis inimicis meis viderunt me et moverunt capita sua adjuva me domine deus meus
Persequar inimicos meos et comprehendam illos et non convertar donec deficiant
Synagoga populorum circumdederunt me et non reddidi retribuentibus mihi mala consumetur domine nequitia peccatorum et diriges justum
Tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum
Ingrediente domino in sanctam civitatem Hebraeorum pueri resurrectionem vitae pronuntiantes cum ramis palmarum hosanna clamabant in excelsis