Dixerunt impii apud se non recte cogitantes circumveniamus justum quoniam contrarius est operibus nostris
Vide domine et considera quoniam tribulor velociter exaudi me
Discerne causam meam domine ab homine iniquo et doloso eripe me
Dum tribularer clamavi ad dominum de ventre inferi et exaudivit me
Domine vim patior responde pro me quia nescio quid dicam inimicis meis
Dixerunt impii opprimamus virum justum quoniam contrarius est operibus nostris
Nemo tollit a me animam meam sed ego pono eam et iterum sumo eam
Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam
Quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam