Simon dormis non potuisti una hora vigilare mecum
Ingressus*
Cottidie apud vos eram in templo docens et non me tenuistis et ecce flagellatum ducitis ad crucifigendum
Zelus domus tuae comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me
Avertantur retrorsum et erubescant qui cogitant mihi mala
Deus meus eripe me de manu peccatoris
Zelus domus tuae comedit me*
In monte Oliveti oravi ad patrem pater si fieri potest transeat a me calix iste spiritus quidem promptus est caro autem infirma fiat voluntas tua
Verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu vis