Respondens unus cui nomen Cleophas dixit ei tu solus peregrinus es in Jerusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus alleluia
Quibus ille dixit quae et dixerunt de Jesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram deo et omni populo alleluia alleluia
Tu solus peregrinus es et non audisti de Jesu quomodo tradiderunt eum in damnationem mortis
Nonne sic oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam alleluia
Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis scripturas de omnibus quae de ipso erant alleluia
Et coegerunt illum dicentes mane nobiscum domine quia advesperascit alleluia
Mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est jam dies alleluia alleluia
Et intravit cum illis et factum est dum recumberet cum illis accepit panem benedixit ac fregit et porrigebat illis alleluia