Cantate deo alleluia psalmum dicite ei alleluia
Date gloriam laudi ejus
Bonum est confiteri domino alleluia et psallere alleluia
Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
Dicant nunc qui redempti sunt alleluia a domino alleluia
Quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos
Alleluia*
Chorus novae*
Vado ad eum qui misit me sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum alleluia
Ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paraclitus non veniet alleluia
Dum venerit paraclitus spiritus veritatis ille arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio alleluia