Dum esset summus pontifex terrena non metuit sed ad caelestia regna gloriosus migravit
Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit deo ideo jurejurando fecit illum dominus crescere in plebem suam
Benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum suum confirmavit super caput ejus
Juravit dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
Dixit dominus domino meo sede a dexteris meis
Elegit te dominus sacerdotem magnum ad sacrificandum sibi hostiam laudis
Immola deo sacrificium laudis et redde altissimo
Justus germinabit sicut lilium et florebit in aeternum ante dominum
Plantatus in domo domini in atriis domus dei nostri
Veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu ejus
Manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confortabit eum
Posui adjutorium super potentem et exaltavi electum de plebe mea manus enim mea auxiliabitur ei
Inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum
Ecce vir prudens qui aedificavit domum suam supra petram in cujus ore non est inventus dolus quia deus elegit eum in sacerdotem sibi
Ecce vere Israelita in quo dolus non est
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Ecce vere Israelita in quo dolus non est inventus qui probatus repertus est sacerdos magnus juxta ordinem Melchisedech
Statuit illi testamentum sempiternum et dedit illi sacerdotium magnum
Elegit eum dominus et exelsum fecit illum statuit ei testamentum aeternum cursum cinxit eum zona justitie et induit eum corona gloriae
Beatificavit illum in gloria et ostendit illi gloriam suam
Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis
Vigilate ergo quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit
Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit deo et inventus est justus
Ideo jurejurando fecit illum dominus crescere in plebem suam
Statuit ei dominus testamentum -cipem fecit eum ut sit illi sacerdotii dignitas in aeternum
Sacerdos et pontifex et virtutum opifex pastor bone in populo qui placuisti domino intercede pro nobis ad dominum
Fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam
Amavit eum dominus et ornavit eum stolam gloriae induit eum et coronam vitae coronavit eum