Omni tempore benedic deo et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omni tempore consilia tua in ipso permaneant
Memor esto fili quoniam pauperem vitam gerimus habebis multa bona si timueris deum
In mente habeto pacem et cave nequando praetermittas praecepta ejus
Sufficiebat nobis paupertas nostra ut divitiae computarentur numquam fuisset pecunia ipsa pro qua misisti filium tuum baculum senectutis nostrae
Heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum
Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini ei quia fecit nobiscum misericordiam suam
Ipsum benedicite et laudate illi et enarrate omnia mirabilia ejus
Tempus est ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite ei et enarrate omnia mirabilia ejus