Afferens autem urceum cum aqua misit se ad pedes ejus
Beatus Laurentius dixit mea nox obscurum non habet sed omnia in luce clarescunt
Quia ipse dominus novit quia accusatus non negavi nomen sanctum tuum
Beatus Laurentius clamavit et dixit deum meum colo et illi soli servio et ideo non timeo tormenta tua
Mea nox obscurum non habet sed omnia in luce clarescunt
Strinxerunt corporis membra posita in craticula ministrantibus prunas exsultat levita Christi beate Laurenti martyr Christi intercede pro nobis
Carnifices vero urguentes ministrabant carbones subter cratam ferream
In craticula te deum non negavi et ad ignem applicatus te dominum Jesum Christum confessus sum