Accusatus non negavi nomen sanctum tuum et interrogatus
Strinxerunt corporis membra posita super craticula ministrantibus sibi prunis exsultat levita Christi
Carnifices vero urguentes ministrabant carbones subter cratam ferream
Igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas
Probasti domine cor meum et visitasti nocte
Interrogatus te dominum confessus sum assatus gratias ago
Gratias tibi ago domine Jesu Christe quia ostia tua effici merui
Probavit me dominus sicut aurum vias ejus custodivi et amandatis ejus non erravi
In sinu meo abscondi verba oris ejus