Prudentes autem*
Veni sponsa Christi accipe coronam quam tibi dominus praeparavit in aeternum
Media nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei
Prudentes virgines aptate lampades vestras exite obviam ei
Benedico te pater domini mei Jesu Christi quia per filium tuum ignis extinctus est a latere meo
Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas
Inventa bona margarita*
Diffusa est gratia in labiis tuis
Propterea benedixit te deus in aeternum
Gloria*
Jesu corona virginum*
Elegit eam deus et praeelegit eam
Ista est speciosa inter filias Jerusalem
Simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas inventa una pretiosa dedit omnia sua et comparavit eam