Browse Chants

Displaying 1-9 of 9 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
162 30 Osculetur me osculo oris sui

Osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino fragrantia unguentis optimis et odor unguentorum tuorum super omnia aromata

Ad Magnificat V A M 203745 1
162 31 Pulchrae sunt genae tuae sicut

Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento

Ad Magnificat V A M 204007 2
162 32 Ecce tu pulcher es dilecte

Ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina

Ad Magnificat V A M 201481 3
162 33 Si ignoras te o pulchra

Si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos juxta tabernacula pastorum

Ad Magnificat V A M 204623 4
163 1 Veni dilecte mi egrediamur in

Veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in vallibus mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea

Ad Magnificat V A M 205117 5
163 2 Sexaginta sunt reginae et octoginta

Sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adolescentularum non est numerus una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae

Ad Magnificat V A M 204603 6
163 3 Aperi mihi soror mea amica

Aperi mihi soror mea amica mea columba mea immaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni capitis mei guttis noctium

Ad Magnificat V A M 200331 7
163 4 Ferculum fecit sibi rex Salomon

Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani columnas ejus fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Jerusalem

Ad Magnificat V A M 205371 7
163 5 Soror nostra parvula est et

Soror nostra parvula est et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis

Ad Magnificat V A M 204717 8
Page 1 of 1