Viderunt*
Adjutor meus esto domine ne derelinquas me
Neque despicias me deus salutaris meus
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Spes mea domine a juventute mea
In te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es meus protector
Plantaverat autem dominus deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat
Dixit autem paterfamilias amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum tolle quod tuum est et vade
Non licet mihi facere quod volo an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum dicit dominus
Sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi enim sunt vocati pauci vero electi
Erunt primi novissimi et novissimi primi multi enim sunt vocati pauci vero electi dicit dominus
Multi enim sunt vocati pauci vero electi dicit dominus