Browse Chants

Displaying 1-60 of 60 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
341 33 -- --*

-- --*

Inventio Stephani M R 3.4 *
341 34 Miles Christi*

Miles Christi*

Inventio Stephani V R P 007155 *
341 35 Hic est vir*

Hic est vir*

Inventio Stephani L A P 003058 *
341 36 Ostendit sanctus Gamaliel per visum

Ostendit sanctus Gamaliel per visum Luciano sacerdoti tres calathos aureos rosis refertos et quartum argenteum croco plenum et dixit hi sunt nostri loculi et nostrae reliquiae hic autem sanguineas habens rosas loculus est sancti Stephani qui solus ex nobis martyrio meruit coronari

Inventio Stephani V A M 004202 4
341 37 Igitur Luciano*

Igitur Luciano*

Inventio Stephani V R P 601093 *
341 38 Gloria et honore*

Gloria et honore*

Inventio Stephani V W 008081 *
341 39 Summum venerantes bonum adoremus deum

Summum venerantes bonum adoremus deum cujus participationis dono beatus Stephanis incorruptibili redimitus laetatur dono

Inventio Stephani M I 100265 4
341 40 Luciano venerabili presbytero quiescenti in

Luciano venerabili presbytero quiescenti in stratu suo de revelatione sanctarum reliquiarum protomartyris Stephani talis divinitus ostensa est visio

Inventio Stephani M A 1.1 003641 1
342 1 Dum adhuc pene vigilaret vir

Dum adhuc pene vigilaret vir venerandus tamquam in excessu mentis repente est effectus

Inventio Stephani M A 1.2 002435 2
342 2 Vidit igitur assistere sibi virum

Vidit igitur assistere sibi virum aetate senem statura procerum vultu decorum

Inventio Stephani M A 1.3 005414 3
342 3 Vir dei Gamaliel ait Luciano

Vir dei Gamaliel ait Luciano non mei solummodo causa sollicitus sum sed potius pro illis qui mecum sunt

Inventio Stephani M A 1.4 005430 4
342 4 Isti etenim maximo digni sunt

Isti etenim maximo digni sunt honore venerari in terris quos in caelo rex regum immensa cumulavit gloria

Inventio Stephani M A 1.5 003436 5
342 5 Dum ergo sint apud deum

Dum ergo sint apud deum meritis excelsi apud homines loco tenentur humili

Inventio Stephani M A 1.6 001997 6
342 6 Beatus Gamaliel doctoris gentium Pauli

Beatus Gamaliel doctoris gentium Pauli didascalus apparuit Christi sacerdoti Luciano in vestitu candido amictus pallio et virgam manu gestabat auream

Inventio Stephani M R 1.1 006211 1
342 7 Calciatus caligis in superficie deauratis

Calciatus caligis in superficie deauratis quasi deambulans coram eo

Inventio Stephani M V 01 006211a 1
342 8 Igitur dissimulata Gamaliel deambulatione venit

Igitur dissimulata Gamaliel deambulatione venit ad eum et virga quam manu gestabat tetigit illum vocans eum tertio Luciane Luciane Luciane surge

Inventio Stephani M R 1.2 006877 2
342 9 Cui sacerdos respondit quis es

Cui sacerdos respondit quis es domine at ille dixit ad eum

Inventio Stephani M V 01 006877a 2
342 10 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Inventio Stephani M V 02 909000 2
342 11 Vade Luciane et dic Joanni

Vade Luciane et dic Joanni episcopo Jerusalemitano usquequo clausi sumus usquequo non aperis nobis tuis etenim temporibus revelandi sumus

Inventio Stephani M R 1.3 007815 3
343 1 Aperi nobis velocius ut per

Aperi nobis velocius ut per nos ostium misericordiae suae humano generi aperiat deus

Inventio Stephani M V 01 007815a 3
343 2 Lucianus presbyter dixit domine tu

Lucianus presbyter dixit domine tu quis es aut qui sunt tecum at ille ego sum Gamaliel Pauli quondam doctor apostoli qui autem juxta me quiescit ipse est domnus Stephanus

Inventio Stephani M R 1.4 007107 4
343 3 Qui a Judaeis Jerusalem lapidatus

Qui a Judaeis Jerusalem lapidatus ad lacerandum bestiis et avibus est positus per dei providentiam permansit illaesus

Inventio Stephani M V 01 007107a 4
343 4 In jejuniis et orationibus constituto

In jejuniis et orationibus constituto apparuit iterum sanctus Gamaliel Luciano presbytero dicens quare dissimulasti frater et non retulisti quae dicta sunt tibi Joanni episcopo

Inventio Stephani M A 2.1 003248 7
343 5 Nonne vides quanta sit siccitas

Nonne vides quanta sit siccitas et tribulatio in toto mundo et tu negligenter agis

Inventio Stephani M A 2.2 003951 8
343 6 Surge ergo et vade dic

Surge ergo et vade dic Joanni episcopo ut aperiat nobis et faciat locum orationis ut per nostram intercessionem misereatur dominus populo suo

Inventio Stephani M A 2.3 005071 1
343 7 Ego sum Gamaliel qui Paulum

Ego sum Gamaliel qui Paulum apostolum Christi nutrivi et legem docui

Inventio Stephani M A 2.4 201511 8
343 8 Ipse est dominus meus Stephanus

Ipse est dominus meus Stephanus qui lapidatus a judeis et principibus sacerdotum pro fide Christi subcubuit

Inventio Stephani M A 2.5 202645 8
343 9 Beatissimus Stephanus projectus jacuit ut

Beatissimus Stephanus projectus jacuit ut sepulturae non daretur corpus ejus secundum principum jussa

Inventio Stephani M A 2.6 200532 3
343 10 Gloria et honore*

Gloria et honore*

Inventio Stephani M W 2. 008081 *
343 11 Cum scirem ego Gamaliel sanctitatem

Cum scirem ego Gamaliel sanctitatem Christi athletae Stephani et fidem ejus ac devotionem credens me in resurrectione partem habiturum cum eo feci eum sepeliri in monumento meo novo

Inventio Stephani M R 2.1 006373 5
344 1 Auditor domini Nicodemus ibidem sepultus

Auditor domini Nicodemus ibidem sepultus est et Abibas filius meus mecum est repositus ubi jacet beatus Stephanus

Inventio Stephani M V 01 006373a 5
344 2 Sacerdos dei Lucianus prostravit se

Sacerdos dei Lucianus prostravit se in oratione rogans deum et dicens domine Jesu Christe si est haec visio ex te praesta ut iterum et tertio manifestetur mihi

Inventio Stephani M R 2.2 007555 6T
344 3 Ut confisus fiducialiter annuntiem revelationem

Ut confisus fiducialiter annuntiem revelationem sanctorum servorum tuorum

Inventio Stephani M V 01 007555a 6T
344 4 Sanctus Gamaliel per visum dixit

Sanctus Gamaliel per visum dixit Luciano diligenter animadverte quae dico et statim deposuit coram eo tres calathos aureos et quartus argenteus plenus erat croco

Inventio Stephani M R 2.3 007612 7
344 5 Unus ex tribus calathis rubentes

Unus ex tribus calathis rubentes habebat rosas tamquam sanguinem alii vero referti erant albis rosis

Inventio Stephani M V 01 007612a 7
344 6 Vides o frater Luciane hos

Vides o frater Luciane hos calathos hic rosas habens pulcherrimas loculus est pretiosi martyris Stephani qui solus ex nobis martyrio meruit coronari

Inventio Stephani M R 2.4 007868 8
344 7 Introgressus ostium sepulcri invenies eum

Introgressus ostium sepulcri invenies eum in parte orientali

Inventio Stephani M V 01 007868a 8
344 8 Beati Stephani aperientes thecam statim

Beati Stephani aperientes thecam statim terraemotus factus est magnus et tanta suavitas odoris egressa est ut putaremus nos in amenitate paradisi esse positos

Inventio Stephani M A 3. 200515 6T
345 1 Aperi nobis festinanter monumentum ubi

Aperi nobis festinanter monumentum ubi in negligentia positae sunt nostrae reliquiae ut per nos aperiat deus et Christus ejus et spiritus sanctus hostium clementiae suae in hoc mundo

Inventio Stephani M R 3.1 600122 7
345 2 Non tantum sollicitus sum pro

Non tantum sollicitus sum pro me quantum de his qui sunt positi mecum

Inventio Stephani M V 01 600122a 7
345 3 Deprecatus enim sum ut si

Deprecatus enim sum ut si a deo missus esses ad me denno ac tertio appareres mihi

Inventio Stephani M R 3.2 600553 1
345 4 Mox ad primam visionem timui

Mox ad primam visionem timui hoc nuntiare ne videret seductor esse

Inventio Stephani M V 01 600553a 1
345 5 Igitur Lucianus de revelatione sanctorum

Igitur Lucianus de revelatione sanctorum certior factus benedixit dominum et perrexit in civitatem ad sanctum Joannem episcopum

Inventio Stephani M R 3.3 601093 8
345 6 Cumque illi omnia quae viderat

Cumque illi omnia quae viderat enarrasset prae gaudio lacrimatus est

Inventio Stephani M V 01 601093a 8S
345 7 Sanctus Joannes episcopus lacrimatus prae

Sanctus Joannes episcopus lacrimatus prae gaudio benedixit deum et dixit ad Lucianum presbyterum oportet me inde transferre beatum protomartyrem Stephanum qui tamquam angelus apparuit positus in contione hominum

Inventio Stephani M R 3.4 007613 1
345 8 Qui primum adversum Judaeos dominica

Qui primum adversum Judaeos dominica bella peregit et dominum Jesum Christum in sua majestate regnantem videre promeruit

Inventio Stephani M V 01 007613za 1
345 9 Regressus Lucianus presbyter a sancto

Regressus Lucianus presbyter a sancto Joanne episcopo jussit ut consurgerent omnes diluculo et foderent in acervo illo ubi putabat esse corpora sanctorum

Inventio Stephani L A 1 004603 2
346 1 Apparuit iterum sanctus Gamaliel quidam

Apparuit iterum sanctus Gamaliel quidam monacho nomine Migetio innocenti et simplici viro dicens ad eum vade et dic Luciano in vanum laboras in acervo illo non ibi sumus modo

Inventio Stephani L A 2 001460 3
346 2 Ibi olim positi fuimus exsequiarum

Ibi olim positi fuimus exsequiarum tempore planctus sed quaere nos in illo loco qui dicitur virorum bonorum possessio

Inventio Stephani L A 3 003159 4
346 3 Audiens ergo Lucianus sacerdos verba

Audiens ergo Lucianus sacerdos verba monachi Migetii benedixit dominum quia inventus est et alius testis in revelatione sanctorum

Inventio Stephani L A 4 001515 5
346 4 Dum inventum esset sacratissimum beati

Dum inventum esset sacratissimum beati Stephani corpus statim terraemotus factus est magnus atque omnes qui aderant odor perfudit suavissimus

Inventio Stephani L A 5 002459 6T
346 5 Posuisti domine*

Posuisti domine*

Inventio Stephani L R 007412 *
346 6 Ex odoris mira fragrantia sanitas

Ex odoris mira fragrantia sanitas aegrotis emanavit maxima septuaginta namque et tres tunc a variis languoribus sanati sunt homines in inventione corporis Stephani dilecti sui martyris deum benedicentes

Inventio Stephani L A B 002745 7
346 7 Ostendit*

Ostendit*

Inventio Stephani L A P 004202 *
346 8 Regressus*

Regressus*

Inventio Stephani P A 004603 *
346 9 Ostendit*

Ostendit*

Inventio Stephani T A 004202 *
346 10 Ibi olim*

Ibi olim*

Inventio Stephani S A 003159 *
346 11 Dum inventum*

Dum inventum*

Inventio Stephani N A 002459 *
346 12 Luciano*

Luciano*

Inventio Stephani V2 A 1 003641 *
346 13 Hodie sanctus Joannes pontifex cum

Hodie sanctus Joannes pontifex cum maximo clero plebisque tripudio pretiosi protomartyris Stephani reliquias in sanctam transtulit ecclesiam Sion ubi quondam archidiaconi functus est officio cujus pia apud deum sit pro nobis quaesumus intercessio

Inventio Stephani V2 A M 003118 8
Page 1 of 1