Crastina erit vobis salus*
Sanctificamini*
Constantes*
Sanctificamini filii Israel dicit dominus in die enim crastina descendet dominus et auferet a vobis omnem languorem
O Juda et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum
Judaea et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum
Hodie scietis quia veniet dominus et mane videbitis gloriam ejus
Crastina die delebitur iniquitas terrae et regnabit super nos salvator mundi
Crastina erit vobis salus dicit dominus deus exercituum
Magnificatus est rex pacificus super omnes reges universae terrae
Crastina die delebitur iniquitas terrae
Et regnabit super nos salvator mundi
Gloria*
Vox clara*
Cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph antequam convenirent inventa est in utero habens quod enim in ea natum est de spiritu sancto est alleluia
Dies domini*
Memento salutis*
Orietur sicut sol salvator mundi et descendet in uterum virginis sicut imber super gramen alleluia
Joseph fili*
Hodie scietis quia veniet dominus*
Rex pacificus magnificatus est cujus vultum desiderat universa terra
Crastina die delebitur iniquitas terrae*
Intuemini quantus sit gloriosus iste qui ingreditur ad salvandas gentes
Scitote quia prope est regnum dei amen dico vobis quia non tardabit
Levate capita vestra ecce appropinquabit redemptio vestra