Continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum et ejicientes eum extra civitatem lapidabant
Lapides torrentis illi dulces fuerunt ipsum sequuntur omnes animae justae
Mortem enim quam salvator dignatus est pro omnibus pati hanc ille primus reddidit salvatori
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Pretiosus martyr Christi Stephanus levita gloriosus hodierna die migravit ad dominum et exsultans regnat cum Christo in aeternum
Stephanus servus dei quem lapidabant Judaei vidit caelos apertos vidit et introivit beatus homo cui caeli patebunt
Intuens in caelum beatus Stephanus vidit gloriam dei
Hesterna die dominus natus est in terris ut Stephanus nasceretur in caelis ingressus est dominus mundum ut Stephanus ingrederetur in caelum
Stephanus vidit caelos apertos vidit et introivit
Patefactae sunt januae caeli Christi martyri beato Stephano qui in numero sanctorum inventus est primus et ideo triumphat in caelis coronatus
Positis autem genibus clamavit voce magna dicens domine ne statuas illis hoc peccatum
Sanctissimi martyris Stephani sollemnitatem recolentes te Christe deprecamur ut nos semper intercessione illius conservare dignaris