Vehementer inundaverunt aquae et repleverunt omnia in superficiae terrae
Arca ferebatur super aquas et aqua nimium praevalente operti sunt montes excelsi sub universo caelo
Aqua cubitis quindecim supergrediens montes quos operverat
Deletis cunctis substantiis super terram remansit solus Noe et qui cum eo erant in arca
Consumpta vero omni carne et omnibus in quibus erat spiraculum vitae
Peractis centum quinquaginta diebus dominus aquas imminuit fontes abyssi et cataractas caeli clausit pluviasque de caelo cessare fecit
Recordatus dominus Noe et eorum qui erant cum eo
Requievit arca mense septimo super montes Armeniae et aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem
Decimo enim mense primo die mensis cacumina montium apparuerunt
Volens Noe scire si jam cessassent aquae emisit columbam quae ramum virentis olivae in ore suo deferens ad arcam reversa est
Deferens autem signum clementiae dei columba more suo
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Vobis datum est nosse mysterium regni dei ceteris autem in parabolis dixit Jesus discipulis suis