Stans autem dominus jussit caecum adduci ad se et cum appropinquasset interrogavit illum dicens
Adjutor*
Cum jejunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes
Convertimini ad me in toto corde vestro in jejunio et fletu et planctu dicit dominus
Convertimini ad dominum deum vestrum quia benignus et misericors est praestabilis super malitiam
Quis scit si convertatur et ignoscat deus et relinquat post se benedictionem
Thesaurizate vobis thesauros in caelo ubi nec aerugo nec tinea exterminat
Spes mea*
Ubi est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
Domine puer meus jacet paralyticus in domo et male torquetur amen dico tibi ego veniam et curabo eum
Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
Cum facis eleemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
Tunc invocabis et dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum