Tu locutus es quod mihi bene faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris
Dixit angelus ad Jacob dimitte me aurora est respondit ei non dimittam te nisi benedixeris mihi et benedixit eum in eodem loco
Benedicens benedicam tibi et multiplicabo te
Vidi dominum facie ad faciem et salva facta est anima mea
Et dixit nequaquam vocaberis Jacob sed Israel erit nomen tuum
Domine labia mea aperies et os meum annuntiabit laudem tuam
Dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltavit me
Factus est adjutor meus deus meus
Trium puerorum cantemus hymnum quem cantabant in camino ignis benedicentes dominum
Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit
Bonum mihi domine quod humiliasti me bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti
Manus tuae domine fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum ut discam mandata tua
Dicamus omnes*
Domine refugium*
Egressus Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamabat dicens miserere mei domine fili David
Domine dimitte eam quia clamat post nos ait illis Jesus non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel