Quid molesti estis huic mulieri opus enim bonum operata est in me
Mittens haec mulier in corpus meum hoc unguentum ad sepeliendum me fecit
Appropinquabat autem dies festus et quaerebant principes sacerdotum quomodo Jesum interficerent sed timebant plebem
Portio*
De manu filiorum alienorum libera me domine
In aeternum*
Vexilla regis prodeunt*
Principes sacerdotum consilium fecerunt ut Jesum occiderent dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo
Desiderio desideravi pascha manducare vobiscum antequam patiar
Regnum*
Fratres mei*
Clarifica me pater apud temetipsum claritate quam habui priusquam mundus fieret
Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam
In die qua invocavi te domine dixisti noli timere judicasti causam meam et liberasti me deus meus
In die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me
Fratres mei elongaverunt a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
Amici mei et proximi mei
Attende domine ad me et audi voces adversariorum meorum numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae
Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bona et averterem indignationem tuam ab eis