Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini rex Israel hosanna in excelsis
Dominus Jesus ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Jesus
Convenerunt autem ibi multi Judaeorum ut Lazarum viderent
Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent propter quem multi veniebant et credebant in Jesum
Testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis
Cum audisset turba quia venit Jesus Jerusalem cum ramis palmarum processerunt ei obviam
Et cum appropinquasset ad decensum montis oliveti omnes turbae gaudentes et deum voce magna collaudantes
Ingrediente domino in sanctam civitatem Hebraeorum pueri resurrectionem vitae pronuntiantes cum ramis palmarum hosanna clamabant in excelsis