Judicasti domine causam animae meae redemptor vitae meae
Libera me de sanguinibus deus deus meus et exsultabit lingua mea justitiam tuam
Contumelias et terrores passus sum ab eis et dominus mecum est tamquam bellator fortis
Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
Omnes inimici mei audierunt malum meum domine laetati sunt quoniam tu fecisti
Alliga domine in vinculis nationes gentium et reges eorum in compedibus
Simon dormis non potuisti una hora vigilare mecum
Libera me*
Circumdederunt me*
Cottidie apud vos eram in templo docens et non me tenuistis et ecce flagellatum ducitis ad crucifigendum
Zelus domus tuae comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me