Cum ergo accepisset acetum dixit consummatum est
Proprio filio suo non pepercit deus sed pro nobis omnibus tradidit illum
Anxiatus est in me spiritus meus in me turbatum est cor meum
Ait latro ad latronem nos quidem digna factis recipimus hic autem quid fecit memento mei domine dum veneris in regnum tuum
Dum conturbata fuerit anima mea domine misericordiae memor eris
Memento mei domine deus cum veneris in regnum tuum
Posuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam Jesus Nazarenus rex Judaeorum
Kyrie eleison
Qui ut agnus ad victimam ductus nobis aeternos rempsisti
Qui expansis in cruce manibus traxisti omnia ad te saecula
Crucis in ara mactatus (...)
In pace in idipsum dormiam et requiescam
Habitabit in tabernaculo tuo requiescet in monte sancto tuo