O mors ero mors tua morsus tuus ero inferne
Plangent eum quasi unigenitum quia innocens dominus occisus est
Attendite universi populi et videte dolorem meum
A porta inferi erue domine animam meam
O vos omnes qui transitis per viam attendite et videte si est dolor sicut dolor meus
Christus factus*
Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes dominum
Kyrie eleison*
Qui prophetice prompsisti ero mors tua o mors
Vita in ligno moritur infernus et mors lugens spoliatur
Quem sanctorum animae redemptorem piis votis suscepere
Alleluia alleluia alleluia
Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati venit Maria Magdalena et altera Maria videre sepulcrum alleluia
Alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia
In resurrectione tua*
Et ecce terraemotus factus est magnus angelus autem domini descendit de caelo alleluia