Apprehende arma et scutum et exsurge in adjutorium mihi
Magna enim sunt judicia tua domine et inenarrabilia verba tua magnificasti populum tuum et honorasti
Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron
Quae sunt in corde hominum oculi tui vident domine et in libro tuo omnia scribentur homo videt in facie deus autem in corde
Omnia enim corda scrutatur et universas mentium cogitationes intellegit
Initium sapientiae timor domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio ejus manet in saeculum saeculi
Dispersit dedit pauperibus justitia ejus manet in saeculum saeculi
Fili noli deficere a disciplina domini et ne fatigeris dum ab eo argueris quem enim diligit dominus corripit et quasi pater in filio complacet sibi
Audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
Praebe fili cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant ut addatur gratia capiti tuo
Attende fili mi sapientiam meam et ad eloquium meum inclina aurem tuam