Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 1-8 of 8 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
GB-WO F.160 (Facs) 257 1 Sacram praesentis diei sollemnitatem humili

Sacram praesentis diei sollemnitatem humili celebremus devotione qua invictus Christi martyr Vincentius tyranno devicto insignem victoriae palmam caelo gaudens intulit

Vincentii M R 1.1 007558 7
GB-WO F.160 (Facs) 257 2 Peracto passionis suae venerando triumpho

Peracto passionis suae venerando triumpho angelorum cetibus comitatur

Vincentii M V 01 007558a 7
GB-WO F.160 (Facs) 257 3 Sanctus Vincentius Christi martyr providente

Sanctus Vincentius Christi martyr providente superna clementia quae sibi eum praevidebat vas electionis futurum gemina scientia efficacissime claruit

Vincentii M R 1.2 007621 1
GB-WO F.160 (Facs) 257 4 Sanctitate quoque insignis diaconii arce

Sanctitate quoque insignis diaconii arce suscepta vices pontificis diligenter exsequebatur

Vincentii M V 01 007621a 1
GB-WO F.160 (Facs) 257 5 Valerius igitur episcopus et levita

Valerius igitur episcopus et levita Vincentius spe fruendi victoria divinitus subnixi in confessione deitatis alacriter cucurrerunt

Vincentii M R 1.3 007818 1
GB-WO F.160 (Facs) 257 6 Tanto namque feliciores se esse

Tanto namque feliciores se esse credebant quanto acriora tyranni supplicia pia longanimitate certassent evincere

Vincentii M V 01 007818a 1S
GB-WO F.160 (Facs) 257 7 Levita Vincentius dixit beato Valerio

Levita Vincentius dixit beato Valerio si jubes pater sancte responsis judicem aggrediar jam tibi fili carissime divini verbi curam commiseram nunc quoque pro fide qua adstamus responsa committo

Vincentii M R 1.4 007090 1
GB-WO F.160 (Facs) 257 8 Tibi enim gemina scientia pollenti

Tibi enim gemina scientia pollenti ac superni amoris igne ferventi doctrinae caelestis olim ministerium delegavi

Vincentii M V 01 007090a 1
Page 1 of 1