Inter apostolos vocatione novissimus praedicatione primus nomen Christi multarum manifestavit gentium populis
Qui operatus*
Reposita*
Scio cui*
Mihi vivere*
Tu es vas*
Magnus sanctus*
Saule frater dominus misit me Jesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis spiritu sancto
Et abiit Ananias et introivit in domum et imponens ei manum dixit
Sub manu continuo Ananiae ceciderunt squamae ab oculis ejus et surgens baptizatus est et accipiens cibum confortatus est
Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
Ingressus Paulus in synagogas praedicabat Judaeis dominum affirmans quia hic est Christus
Stupebant autem omnes qui eum audiebant
Saulus autem multo magis convalescebat in Christo et confundebat Judaeos qui habitabant Damasci
Affirmans quia hic est Christus filius dei vivi
A Christo de caelo vocatus et in terram prostratus ex persecutore effectus est vas electionis
Prostratus est saevissimus persecutor et erectus est fidelissimus praedicator
Tu es vas electionis sancte Paule apostole praedicator veritatis in universo mundo
Per quem omnes gentes cognoverunt gratiam dei
Dedisti hereditatem*
Vade Anania et quaere Saulum quia vas electionis est mihi ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel