Obtulerunt pro eo domino par turturum aut duos pullos columbarum
Benedicta tu in mulieribus*
Cum inducerent puerum Jesum parentes ejus accepit eum Simeon in ulnas suas et benedixit deum et dixit nunc dimittis domine servum tuum in pace
Suscipiens Simeon puerum in manibus exclamavit dicens
Suscipiens Jesum in ulnas suas Simeon exclamavit et dixit tu es vere lumen ad illuminationem gentium et gloriam plebis tuae Israel
Simeon in manibus infirmitatem accepit sed majestatem intus agnovit et dixit
Senex puerum portabat puer autem senem regebat quem virgo concepit virgo peperit virgo post partum quem genuit adoravit
Accipiens Simeon*
Nunc dimittis domine servum tuum in pace quia viderunt oculi mei salutare tuum
Quod parasti ante faciem omnium populorum lumen ad revelationem gentium
Homo erat in Jerusalem cui nomen Simeon homo iste justus et timoratus exspectabat consolationem Israel et spiritus sanctus erat in eo
Responsum accepit Simeon a spiritu sancto*
Beata es Maria quae dominum portasti creatorem mundi genuisti qui te fecit et in aeternum permanes virgo