Gratias tibi ago domine Jesu Christe quia januas tuas ingredi merui
Gratias ago deo meo quia januas tuas ingredi merui assatus non negavi et interrogatus Christum confessus sum
Beatus Laurentius dixit
Gratias tibi ago domine Jesu Christe
Quia januas tuas ingredi --
O Hippolyte si credideris in dominum Jesum Christum et thesauros tibi ostendo et vitam aeternam promitto
Si dictis inquit facta compensas faciam quae hortaris
Beatus Laurentius clamavit et dixit deum meum colo et illi soli servio et ideo non timeo tormenta tua
Mea nox obscurum non habet sed omnia in luce clarescunt
Puer meus noli timere quia ego sum tecum dicit dominus cum transieris per ignem flamma non nocebit te et odor ignis non erit in te
Liberabo te de manu pessimorum et eruam te de manu fortium
In craticula te deum non negavi et ad ignem applicatus te dominum Jesum Christum confessus sum
Probasti domine cor meum et visitasti nocte
Beatus Laurentius dixit ego me obtuli sacrificium deo in odorem suavitatis
Gaudeo plane quia hostia Christi effici merui
Levita Laurentius*
Gaudeo plane quia hostia Christi effici merui accusatus non negavi interrogatus Christum confessus sum assatus gratias ago