Corde et animo*
Nativitas est hodie*
Nativitas tua*
Nativitas gloriosae*
Speciosa*
Quando nata*
Cum jucunditate*
Hodie nata est virgo*
Nativitas est hodie sanctae Mariae*
Tuam crucem*
Benedicta et venerabilis*
Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla silva talem profert fronde flore germine dulce lignum dulces clavos dulce pondus sustinat
Super omnia ligna cedrorum tu sola excelsior
Tuam crucem adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem miserere nobis qui passus es pro nobis
Adoramus te Christe et benedicimus tibi quia per crucem tuam redemisti mundum
Tuam crucem adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem
O crux gloriosa o crux adoranda o lignum pretiosum et admirabile signum per quod et diabolus est victus et mundus Christi sanguine redemptus
Dulce lignum dulces clavos dulce pondus sustinuit quae digna fuit portare pretium hujus saeculi
O magnum pietatis opus mors mortua tunc est quando in ligno mortua vita fuit
Ecce crucem domini fugite partes adversae vicit leo de tribu Juda radix David alleluia