In regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae sedebitis et vos judicantes
Cives apostolorum et domestici dei advenerunt hodie portantes pacem et illuminantes patriam dare pacem gentibus et liberare populum domini
Audite preces supplicum vitae aeternae poscentes praemia qui fertis in dexteris manipulos justitiae quique gaudentes advenistis hodie
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas
Candidiores nive nitidiores lacte rubicundiores ebore antiquo
Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
Majorem caritatem nemo habet ut animam suam ponat quia pro amicis suis
Vos amici mei estis si feceritis quae praecipio vobis dicit dominus
Beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt
In patientia vestra possidebitis animas vestras
Constitues eos principes super omnem terra
Memores erunt nominis tui domine
Gloria*
Aeterna Christi*
Nimis honorati*
Tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos et ante reges et praesides ducemini propter me in testimonium illis et gentibus