Quinque mihi domine talenta tradidisti lucratus sum insuper alia quinque
Dum esset summus pontifex terrena non metuit sed ad caelestia regna gloriosus migravit
Justum deduxit dominus*
Iste est qui ante deum magnas virtutes operatus est et omnis terra doctrina ejus repleta est ipse intercedat pro peccatis omnium populorum
Iste est qui contempsit vitam mundi et pervenit ad caelestia regna
Iste homo ab adolescentia sua partim meruit infirmos curare dedit illi dominus claritatem magnam caecos illuminare et daemones effugare
Ecce homo sine querela verus dei cultor abstinens se ab omni opere malo et permanens in innocentia sua
Aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur
Iste homo perfecit omnia quae locutus est ei deus et dixit ad eum ingredere in requiem meam quia te vidi justum coram me ex omnibus gentibus
Euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis
Posui adjutorium*
Cibavit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potavit illum