Date nobis de oleo vestro dixerunt fatuae virgines quia lampades nostrae extinguntur
Responderunt prudentes virgines dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis
Dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est janua
Diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te deus in aeternum
Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem
Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam et deducet te mirabiliter dextera tua
Audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui
Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te deus deus tuus oleo laetitiae
Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam
In sanctitate fulgida et plena felicitate complevit dies suos alma virgo N. hacque die sacra suscepit caelestia gaudia
Pulchra facie sed pulchrior fide beata N. virgo
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis