Dirige domine deus meus in conspectu tuo viam meam
Convertere domine et eripe animam meam quoniam non est in morte qui memor sit tui
Nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat qui salvum faciat
Requiem aeternam*
Qui Lazarum resuscitasti ad monumento foetidum tu eis domine dona requiem et locum indulgentiae
Requiem aeternam dona eis domine
Credo quod redemptor meus vivit et in novissimo die de terra surrecturus sum et in carne mea videbo deum salvatorem meum
Quem visurus sum ego ipse et non alius et oculi mei conspecturi sunt
Heu mihi domine quia peccavi nimis in vita mea quid faciam miser ubi fugiam nisi ad te deus meus miserere mei dum veneris in novissimo die
Anima mea turbata est valde sed tu domine succurre ei