Justorum autem animae in manu dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae
Sanctorum sicut aquilae juventus renovabitur florebunt sicut lilium in civitate domini
Fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum alleluia
Domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa
Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit deo et inventus est justus
Non est inventus similis illi qui conservaret legem excelsi