Sanctus quidem triticum quod a nautis postulaverat acceptum et sagacitate distribuere et augeri precibus impetravit
Muneribus datis neci sunt juvenes innocenter addicti quibus domini servus fuit vitae praesidium festinanter
Dum Myrensium quidam antistes pulsus ob invidiam esset de sede sua stillicidium manare statim olei sacri desivit
Tamdiu quippe salutaris ille liquor manare cessavit quousque praesul idem cathedram suam reciperet