Prophetalis nubem levem vox dixit ascendere salvatorem Aegyptique tenebras invisere ut in mortis caligine sedentes lustret lumine
Diffugiunt tenebrae pandunt secreta latebrae
Patriarcharum semine prophetarum origine regum atque pontificum genus vernat magnificum unde virgo concipitur Christique mater eligitur
Nobilis et clara stirps est quoque clara
Gloria patri et filio et spiritus sancto
Abrahae fit promissio quod illius successio velut harena cresceret stellisque qualis fieret