Hoc promissum est impletum castae per Mariae fetum quae gignendo granum sevit de quo seges tanta crevit
Gratulare et laetare urbs optima Nazareth hodierno fecundaris ubertate gratiae casus mortis salus orbis spes datur et veniae
Celebris dies colitur in qua virgo concipitur quae per oboedientiam mundo refudit gratiam ut quod ruit per feminam relevetur per feminam
Ista fuit digna transgressus tergere signa
O beata progenies et veneranda series unde surgit ut aurora Maria virgo decora quae produxit mundo solem verum dei promit prolem