Beati quos elegisti domine habitabunt in atriis tuis etenim clamabunt et hymnum dicent
Laetamini in domino*
Gloriosus deus in sanctis suis*
Sancti mei in isto saeculo certamen habuistis mercedem laborum ego reddam vobis
Venite benedicti patris mei*
Certamen magnum habuerunt sancti dei transierunt per ignem et aquam et salvi facti sunt et coronas acceperunt a domino deo
Justorum autem animae in manu dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae
In circuitu tuo domine lumen est quod numquam deficiet ibi constituisti lucidissimas mansiones ubi requiescunt sanctorum animae