Magnus dominus et laudabilis nimis in civitate dei nostri in monte sancto ejus
Laetamini in domino et exsultate*
Martyres sancti quanta passi sunt tormenta ut securi pervenirent ad palmam martyrii
Corpora sanctorum in pace sepulta sunt et vivent nomina eorum in aeternum
Justi autem in perpetuum vivent et apud dominum est merces eorum
Martyres domini domino hymnum dicite deo nostro alleluia